PALLIUM

PALLIUM
I.
PALLIUM
Veteribus in genere omne vestimenti genus significavit, quam apertum, tam clausum, ut etiam Toga Pallio rotundum dicatur Isidoro; Abusive pro Palliolo quoque sumi fuisse folitum supra vidimus: Proprie vero ac fimpliciter communique loquendi more, pro Graeco accipitun ludumento, quatenus a Toga Romanorum distingultur. Hinc transire a Toga ad Pallium etc. cum tunica, interior nempevest is utrique genti communis esset. Grae cisillud ἱμάτιον, Artice θοιμάτιον, item φᾶρος dictum, quamvis enim utraque haec vox generice, pro quavis veste non raro usurpata reperiatur, tamen et Ι῾μάτιον, proprie id indum entum quon tunicae superinducebatur, indigitâsse, ex Demosthene patet et Plutarcho in Lycurgo, Aeliano item Var. Histor. l. 1. c. 16. Et Φάρος de virili Pallio passim Homerus usurpat. Vide quoque Antholog. l. 1. c. 1. de Xerxe, qui, cum corpus Leonidae mortui adspexisset, honoris causâ ἐχλαίνου φάρεϊ πορφυρέῳ, Involvit pallio purpurco. Latina vox a Palla recte Isidoro derivatur, quae inde dicta, quod palam et foris esset, teste Varrome: Nam vere in Romano cum, non alius Pallii usus, quam in feminis, quarum habitus exterior Palla dicebatur, quae nihil aliud fuit, quam Pallium, apertum scilicet, quodque corpori circumiectum illud vestiret. Sed et suam postea Graeci hanc vocem facientes, Παλλίον vocavêre. Fuit aurem vestimentum apertum, quod tunicae imponeretur, laxum, atque ad pedes fusum et semirotundum, quale prorsus Pallium Romanarum mulierum sive Palla, ut ex veteribus statuis palliatis videre est. Gestabatur id, vel ut pars utraque ad pedes fusa caderet, vel ut una pars sive ala, dextra scilicet, sinistro brachio imponeretur aut eidem subiceretur, aut demum sinistro humero iniceretur: quae ultima gestandi Pallii ratio communis, honestiorum praecipue erat, nempe ut pars eius dextra ita imponeretur sinistro humero, ut totum corpus atque utrumque humerum involveret, solaque fere dextra ad pectus extaret, interdum ipsa quoque operiretur: quorum prius, nempebrachium Pallio involutum fuisse, solâ dextrâ eminente, docet Quintilian. l. 11. c. 3. posterius, de Pericle Plutarchus in Politicis, ubi ait, cum fuisse solitum τὴν χεῖρα συνέχειν εντὸς τῆς περιβολῆς, manum continere intra pallium. Hinc et apud Xenophontem de Rep. Laced. traditur Lycurgus instituisse, ut, qui ex Ephebis excesserant, manum pallio continerent, quo modestior eorum in cessus esset; cum antea, ubi ex Ephebis excessere, sumptô Pallio (cum prius Chlamydem gestâssent) more Virorum, cohibitô brachiô dextram exercere solerent. Reliquos omnes palliatos, honestiores saltem, brachium Palliô continuisse, ut sola extaret manus, Val. Max. inter alios docet l. 6. c. 9. cum Polemonem temulentum, auditô Xenocrate, primum coronam capiti detractam proiecisse, paulo post brachium intra Pallium reduxisse, refert. Quô habitu statuam M. Aurelii palliatam videre est, in atrio Palatii Vencti quam Ferrarius exhibet de ReVestiar. Part. 2. l. 4. c. 5. Itaque magna fuit veter. Graecorum in vestitu decoro Palliique modesto atque ingenuo circumiectu cura; ut vel unus Athenaeus abunde testatur, cum magnopere Veteres allaborâsse tradit, κοσμίως ἀναλαμβάνειν τὴν ἐςθῆτα, ornate ac decempter
componere Pallium l. 1. Imo noram hominis minime ingenui hanc quoque point Lucian. de compon. Hist. ὃς οὔτε τὴν ἐςθῆτα οἶδεν, ὥς χρὴ περιβάλλεςθαι, qui nescit Pallium, ut oportet, componere. Supra genua illud subducere, negligentiae ac rusticitatis erat; quare apud laudatum Athenaeum, Amphis vetus Poeta, iul et pectori inici Pallium, illud que rusticorum more supra
genua advolvi vetat. Quod et honestas suasit, cum tunicae viriles non minus apud Graecos, quam apud Romanos, paulo infra genua caderent: Tum enim eveniebat, ut in sedendo contraherentur fierentque breviores, sicque demissô decenter Palliô, ea quae obvelari convenit, nullô tum feminalium aut braccarum usu, contegerentur. Quo pertinet notum Philippi Macedonum Regis tunicâ contractâ indecore sedentis apophthegma. Quoties autem ad opus vel iter sese accingebant, quo expeditiores essent, non unam tantum Pallii partem seu alam, dextram videl. sinistro humero imponebant, sed utramque, dextram in sinistrum, sinistram in dextrum humerum retrorsum reiciebant, ut nempe illô subductô atque in collum coniectô utrumque brachium exsereretur, minimeque pallium ad pedes fluens festimantibus moram iniceret. Et quidem habitus hic non tam civium atque honestiorum hominum, quam servorum fuit, cum se ad versuram expedirent, in Comoediis palliatis. Plautus Captivis, Actu 4. sc. 1. v. 11.
Nunc certa res est, eôdem pactô, ut Comici servi solent,
Coniciam in collum Pallium, primo ex me hanc rem ut audiat etc.
Idem in venatione factum, vel prorsus depositum esse Pallium, ex Oppiano observavit Casaubon. In bello autem nullus eius usus, tum namque chlamys sumpta, quae brevior ac fibulâ adstricta, nec defluere nec morari proeliantes poterat: Proin, cum Graecia fere omnis propter frequentia latrocinia et crebras incursiones eriam in pace armata degeret, tnicaeque ac Pallii communi usu ferme abolitô, lineae tunicae seu loricae passim gestarentur et pro Pallio chlamydes essent, Cyri tem pestate, hic Lydorum gentem exitio daturus, ex consilio Groesi, illos iussisse arma tradere ac Pallium tunicis imponere, legitur apud Thucydidem l. 1. Porro, quid actum in contione, cum in suffragiis ferendis manus porrigi ac extendi deberent? Quid cum Oratores ad Populum verba facerent? num sine gestu brachiô ita involutô, utidictum, id contigerit, quaeritur. Tum certe non manum modo, sed totum quandoque brachium exsertum fuisse credere par est. Interim Aeschines apud Timarchum clare ostendit, morem exserendi brachium non fuisse antiquum, narratque in Foro Salaminiorum statuam Solonis eô habitu et compositione corporis, quâ ad Populum perorabat, positam fuisse, Ε᾿ντὸς τὴν χεῖρα ἔχουσαν, manum Pallio contenentem. Primum autem hunc morem mutavit Cleon, Thucydidi propterea Aristophanique non semel reprehensus. Tandem, qui Pallium non apte subducerent, sed illud traherent, partim tamquam soluti et effeminati, partim et negligentes, notabantur. Proin Plut. de Alcibiadis filio verba memorans Archippi, Βαδίζει, inquit, διακεχληδὼς θοιμάτιον ἕλκων, Incedit diffluens, Pallium trahendo. Apud Terentium Eunucho, Actu 4. sc. 6. v. 31. Thais Chremeti, Attole pallium ait: Ubi Donatuis, vel quis simplex est, vel quia ebrius Pallium trahit Chremes. E quibus omnibus facile patet, Pallium commune fibulâ caruisse, quae Chlaenarum proprie ac chlamydum erat: Ideo Homerus, de Chlaena voce περονήσατο, i. e. infibulavit, Il. x. v. 133. de Pallio nusquam, utitur. Sicut autem calcei Togae, sic crepidae Pallii peculiares fuêre, sine quibus id nusquam sumptum. Livius de Scipione in Sicilia otiante l. 29. c. 19. Ipsius etiam Imperatoris, non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum Pallio crepidisque inambulare in Gymnasio: quod imitatus est in Aegypto Germanicus, ubi pedibus intectis incessit et pari cum Graecis amictu, apud Tacit. l. 2. Annal. c. 59. Idem de Claudio Neapoli agente refert Dio l. 60. Lana Pallii, ficut et reliquorum vestimentorum, antiquitus materia fuit, nec nisi in Mulieribus lineae interdum vestis usus reperitur, interiae ex ipso lanae pretio textura plus minusve aestimabatur: Quemadmodum Aelian. Var. Hist. l. 1. c. 16. tradit, Apollodorum Socrati morituro attulisse, χιτῶνα ἐρίων πολυτελῆ καὶ ἐυήριον καὶ ἱμάτιον τοιοῦτο, Tunicam ex pretiofa lana pulchreque textam, simile item pallium. Sic Lanae ovium Atticarum, meminit Plutarchus de aud. Pallii malaci, Plautus Milite Glor. Actu 3. Sc. 1. v. 94. etc. Serici apud Graecos, lineaeque vestis rarus serusque usus. Colore, apud honestiores, Pallium, sicut et Romanae Togae Tunicaeque, fuit albo, nec pullus nisi in luctu sumptus, ut luculentuer demonstrat Artemidorus l. 2. c. 2. Imo ita in Graecia alba vestimenta vulgo usurpata legimus, ut vestis infectae usus, in Populi conventu ac in Spectaculis, lege esset
interdictus: Solis Sponsis Pallii βαπτοῦ, sive tincti usu permisso. Quare mirum est, Aelianum l. 4. s. 22. prodere, veteres Athenienses Pallia purpurea, tunicasque cariegatas solitos fuisse gestare etc. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiaria Part. 2. toto l. 4. Non ingenui autem solum, sed et servi in Graecia vulgo palliati fuêre. Unde Plaut. Captivis Actu 4. St. 2. v. 8.
Sed Ergasilus est ne hic, procul quem vileo?
Collectô quidem est Palliô, quidnam acturus est?
Idem Epidico Actu 1. Sc. 1. v. 1. ubi ait Thesprio servus,
Quis properantem me prehendit pallio?
Vide quoque Terent. in Phormione, etc. E quibus intelligimus, servos cum properarent, ne fluens Pallium cursuram, impediret, solitos fuisse illud in collum conicere, h. e. dextram partem in sinistrum humerum, sinistram in dextrum, ut sic essent expeditiores: Quô habitu interdum et liberi, ut Parasiti trechedipni, cum ad cenam festinarent: Idemque color servilis Pallii, nempe albus, et laetitiae causâ candidus erat. Quare Olympio apud Plautum in Casina in nuptiis vulgi more candidatus introducitur. Interim propria eorum vestis fuit Exomis et Diphthera, Ferrarius l. cit. c. 21. A Toga Tertullian. ad Pallium transiit, editô propterea scriptô Apologet. cui de Pallio titulum fecit, ad quem tam multa Interpretes disputârunt. Quod ab eo factum quidam volunt, cum Christianus factus est. Unde ipse
in fine libri, Gaude Pallium, ex quo Christianum vestire coepisti. Verisimile enim videtur, primis illis Ecclesiae temporibus, qui Christo nomen darent, ipsô etiam habitu cultuque Christum et Apostolos imitari voluisse, quos Palliatos Hebraeorum more fulsse constat. Alii, non cum Christianus, sed cum Sacerdos factus esset, habitum mutâsse contendunt. Ferrarius hoc eum fecisse conicit, cum primum ἄσκησιν et strictiorem disciplivam profiteri coepit, l. cit. c. 18. Vide quae Pamelius ad Tertullian. de Pallio annotavit, et disputantem contra eum Baronium. A Pallio Graeci nonnumquam simpliciter Palliatri, item Gens palliata, sicut Romani a Toga Togati: et Comoediae Graecae Palliatae, sicut Romanae Togatae, dictae sunt. Vetus Interpres Iuvenalis, ad illud. Sat. 1. v. 3.
—— Recitaverit ille Togatas:
Togatae, inquit Comoediae Latinae, Palliatae Graecae, quales Africanus fecit. Ubi Ferrarius verba ultima retrahenda et Togatis subicienda esse docet, Afranium enim Togatas dedisse notum est, vide eum l. cit. c. 1. etc. VARII PALLI SPECIES, EX PERRARIO ALIISQUE. Abolla, vide supra. Album, et in laetitia candidum, non minus servis ac ingenuis apud Graecos fuisse in communi usu, supra vifum. Hinc cum mortui viventium veste efferrentur, ideo aegrotanti alba vestimenta per somnium visa mortem praenuntiabant, lecundum disciplinam Artemidori l. 2. c. 2. Ascetarum Pallium Tribonium fuisse, sentit Ferrarius Part. 2. l. 4. c. 18. Qui quoniam Philosophorum erat habitus. quorum plurimi solâ barbâ ac Palliô Sapientiam mentiebantur, reliqua impostoresac sycophantae, eadem in Christianos illus ac in hos convitia expetebant. Imo et Mulieres Ascetrias câdem veste tectas fuisse, apparet ex can. 13. Synodi Gangrensis, Si quae mulier propter ἄσκησιν habitum mutat, et pro solito muliebri amictu virilem (i. Pallium) sumit, anathema. Asraticorum, et reliquarum gentium ad Orientem colentium Pallium quadratum fuisse videtur. Unde Romani, ni Asia negotiantes, ut Mithridatis effugerent crudelitatem, positis Togis, quadrata vestimenta gentis illius propria sumpsisse leguntur, apud Athenaeum. Carthaginenses antequam Togam induerent, Pallium gestavêre quadrangulum, quod in humeris fibulâ nexum sedebat, et humerum utrumque advelabat, teste Tertullianô de Palliô. Quod postea abolitum, apud solos Aesculapii Sacerdotes remansisse idem docet. Christi Domini commune fuisse Pallium, non Tribonium, ut quidam contendunt. vel hinc patet, quod alias frustra milites super pannuceâ, ne centonibus quidem bonis dignâ, sortem mississent. Christianos primis temporibus Pallium sumpsisse supra vidimus: e quibus illi, qui serius vitae institutum sectati sunt, Tribonium gestabant, sed non duravit diu haec tribonophoria imo cum Constantini aetate Eustathius Sebastenorum Episcopus Episcopos Presbyterosque omnes ad vetus Tribonii gestamen revocare conaretur, Synodô Gangrensi Can. 12. damnatus est. Coccinei Pallii ius Imperatorum solorum erat, namque et hisce inferioriaevô aliquis Pallii usus fuit. Vide Vopiscum in Valeriano et Albino. c. 2. Commune, supra prolixe descriptum est. Cynicum, ut et Pythagorenm ac Stoicum, a communi in hoc differebat, quod detritum, obsoletum, sordidum ac pullum esset, cum commune albô niteret colore: Praeterea Cynici Tribonium non ut ceteri Philosophi gestabant, extremam nempe Palli partem dextram in sinistrum humerum sic reiuciendo ut sola manus extaret, sed rotam Tribonii partem dextram ita in sinistrum coniciebant humerum, ut cum toto brachio dexter humerus nudus exsereretur, parte quoque pectoris renudatâ: Neque enim Tunicam gestabant, ut Stoici coeterique Philosophi. Exhibet istiusmodi hominis iconem Ferrarius c. 20. Fuscum Pallium Tribonium erat, de quo vide suô locô Quem colorem Episcoporum quoque vestitui fuisse, Baronius notat ad A. C. 407. (ubi Ioh. Chrysostomum, murti proximum, exuisse vestimenta atque alba sumpsisse, ex eius Actis refert.) Gallicum Pallium fibulatum fuisse, colligitur ex Vopisco in Probo, c. 4. cui Valerianus inter coetera iussit dari, Paellia Gallica fibulata duo. Viri docti, qui in Tertullianum scripserunt,
Sagochlamydes explicant. Iudaicum, quatuor in imo angulos habuit, in quo ex praecepto Dei, simbrias et vittas hyacinthinas gestabant, Numer. c. 15. v. 38. adeoque quadratum fuit, et a Graecorum Pallio diversum. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiaria, Part. 1. c. 4. Muliebre Pallium, Ι῾μάτιον quoque dicitur Plut. de Praec. connub. Vide supra Palla, et infra, in voce Theristrum. Lacaenas vero, cum nuberent amiciri fuisse solitas ἱματὶῳ ἀνδρείῳ, Palliô virili, idem Plut. in Lycurgo refert. Nuptiale Pallium βαπτὸν, i. e. tinctum seu infectum erat, quale solis Sponsis in Graecia gestarelicebat, vide Aristoph. Pluto Actu 2. Sc. 5. et veter. Interpretem in locum. Persicum Pallium: quadratum erat c fibulatum. Unde Suidas, φιβλατώριον περιβόλαιον Περσικόν. Vide quoque infra Schuba. Philosophicum Pallium, detritum erat, obsoletum, sordidum ac pullum, alias Tribo. nium dictum. Non enim
solius Cynicae sectae gestamen Tribonium fuit; cum et Socrates, ac Pythagorei, Stoici item, et reliqui severe Philosophantes hanc vestem peplis omnibus Regumque indumentis praetulerint. Et quidem primus Socrates Tribonium Sapientiae aptavit, cum reliqui praeter memoratos in cummuni habitu incesserint, et ante ipsum Philosophi idem factitarent. Unde Pythagoram veste albâ purâque semper usum, apud Laertium atque Aelianum legimus. Color Pallii fuscus et subniger atque obsoletus erat; qualem fuisse Paenularum, item ferme Laceraarum, imo et Tunicarum Rom. plebis ac vilissimi cuiusque, unde Pullatus circulus ac Pullata multitudo, apud Auctores legimus. Idem praelongum tuisse, notavit Iac. Oiseli us ICtus in A. Gell. l. 13. c. 8. Sternia vide infra. Virile, supra pluribus expositum est, etc.
II.
PALLIUM
insigne honoris atque dignitatis, quod Archiepiscopis aut Metropolitanis confert Pontitex, e lana: quae desumitur a duobus agnis candidis, qui die Agnetis, in templo illi sacro Romae, cum in missa imploratur Agnus Dei, super altare ponuntur, postea traduntur Bastlicae D. Petri Subdiaconis, in pascua mittendi, suôque tempore tondendi. Latum est tres digitos, ab humeris in pectus atquerenes propendens: ad extremum sunt laminae plumbequetenues, eiusdem latitudinis, Sleidan. l. 13. Spelmanno habet circulum desuper humeros constringentem, et duas lineas ab utraque parte dependentes: quatuor autem cruces purpureas ante et retro, a dextris, et sinistris: sed a sinistris duplex est, a dextris simplex. Tribus acubus aureis ante pectus, super humerum et post tergum, affigitur. Dicitur plenitudo Pontificatus officis; quoniam, antequam Metropolitanus palliô decoretur, nec Clericos ordinare, nec Ecclesias dedicare, nec aliquem Episcopatui inaugurare potest. Postquam hôc modo contextum est, detertur una cum aliis ad corpora divi Petri ac Pauli, ubi certis precibus expeditis, relinquuntur per noctem unam: alterâ die Subdiaconi illa recipiunt. Traditur dein multis cum ceremoniis, et deferentibus mandatur, ne supra noctem unam in eodem loco subsistant. Hanc mercem magnâ pecuniae viredimunt Archiepiscopi, intra spatium trimestre, illôque in sacrificiis atque Missis inprimis utuntur. Neque vero licet antecessoris uti Palliô, sed quisque sibi tenetur illud Romae comparare: imo cum talis alterius Ecclesiae Archiensicopus vel Metropolitanus evadit, novum sibiemerenecesse habet. Sleidan. l. 4. et 13. Graeci Pallia a Romanis Pontificibus redimere desierunt. circa A. C. 934. Laetus Comp. Hist. Univ. Vide prolixe de Pallio disserentem, praedictum Spelmannum in Glossar. et Pragmatica. Graece Ω᾿μοφόριον, cuius conficiendi rationem accurate tradit Christophorus Marcellus auctor Ceremonialis Rom. l. 1. sect. 10. Vide quoque Cencium Camerarium in Ceremoniali, et supra Orarium. Originem eius usumque ab ipso Lino quidam repetunt, alii ante Marci Episcopi qui vixit. A. C. 336. tempora, eius mentionem non fieri observant: Alii denique hanc praerogativam Silvestro demum Papae a Cumstantino M. concessam volunt, unde ad coeteros Patriarchas et Archiepiscopos profluxerit: Quam in rem vide quae annotaverit Car. du fresne Dissertat. de Byzantinorum Impp. nummis. Quantâ autem id reverentiâ ab Episcopo delatum in vase argenteo ab Archiepiscopo susciperetur, eidemque imponeretur, narrant pluribus Eadmerus Novorum l. 2. et 5. Wilh. Malmesburiensis de Gestis Pontific. et Certemoniale Episcoporum l. 1. c. 16. factô prius sacramentô Pontifici, ut est c. 3. de Iuram. Extra et c. de Elect. apud Gregor. Post obitum, Archiepiscopi cum Pallio sepeliendi sunt: et quidem sepeliantur in provincia sua, circa humeros supra planeram: si vero extra provinciam, ponendum erit Pallium plicatum, sub eorum capite, Adamus Bremensis c. 45. Porro, Pontificibus, Patrarchis. Primatibus et Metropolitanis proprium est, et quod de corpore S. Petri sumi solet, (quae phrasis hinc orta, quod postquam confecta sunt, per Subdiaconos portantur ad Basilicum Petri, et per Canonicos Basilicae ponuntur super corpora Petri et Pauli Apostolorum, sub Altari maiori) a solo Pontifice conceditur, et quidem olim non nisi Romam et ad Apostolorum limina venientibus et fortiter postulantibus Metropolitanis dabatur: postea vero mitti coepit per Romanae Sedis Legatos. Interim et Patriarcharum etiam praerogativa est, ut, cum ipsi Româ acciperent, Pallium Suffraganeis suis concederent: quod
indultum olim ab Innocentio III. Patriarchae Constantinopolitano, posimodum ad omnes Patriarchas extensum est Conciliô Lateran. A. C. 1215. Usus eius ad sollenniores festivitates restrictus passim legitur, ne, ut et in Concilio VIII. c. ult. huiusmodi cultu per fastum, aut superbiam abuterentur Metropolitani: quae quidem sacra festa designantur in Epistolis Pontificiis, scil. Nativitas Domini, Festivitas S. Stephani, S. Iohannis. Circumcisio Domini, Epiphania, Dominica Palmorum, Cena Domini, Sabbatum sanctum, Pascha, Feria secunda post Pascha, Ascensio Domini, Pentecoste, tres (al. quatuor) Festivitates S. Mariae, Natalis Iohannis Bapt Sollennitas omnium Apostolorum, Commemoratio omnium Sanctorum, Dedicationes Ecclesiarum, Consecrationes Episcoporum, Ordinationes Clericorum, Ecclesiae propriae principales Festivitates, et anniversarius consecrationis dies, Innocentius III. l. 15. Epist. 57. 58. Etiam Pallii usum in Imperatoris aliorumque Magnatum et Principum sepulturis, Patriarchae Constantinopolitano indusit Idem, ut in eius Gestis legitur p. 102. Porro utuntur eô Metropolitani, in Missarum sollennibus, in Ecclesiis sibi subiectis; non etiam in processionibus et aliis occasionibus; nisi ex indulto Pontificis: Solus Pontifex illud in Missarum sollennibus semper et ubique adhibet, ut in iisdem Gestis legere est. Interdum tamen ex peculian indultu legimus concessum, a Pontificibus Romanis ut Metropolitani, quoties vellent, Pallio uterentur: ut Brunoni Coloniensi Archiepiscopo ab Agapeto II. apud Flodoardum l. 3: c. 10. Uti vero
Pallium Archiepiscopis confertur, in signum plenariae potestatis, ita si degradentur, eis aufertur, teste eôdem l. 4. c. 35. etc. Sed et Pallium saepe aliis concessum legitur, quam Metropolitanis; Episcopis videl. quibus id privilegii Pontifices indulsere, quod quibusdam personale, i. e. ad vitam, aliit reale fuit i. e. eorum Ecclesiis concessum. Ad vitam concessum legitur alquot Episcopis metensibus, urbicio scil. Chrodegango, Angibranno, Drogoni, Walae, Roberto et Stephano Barrensi, apud Menrissium Episc. Metens. quorum proin aliquot Archiepiscopi nomen ac titulum usurpârunt. Episcopis vero, et eorum Ecclesiis, concessi Pallii exempla prostant in Aniciensi in Gailia, apud Durandum Ration. l. 3. c. 17. Parisiensi, ex concessione Gregorii XI. Papiensi in Lombardia et Massano, in Regno Neapol. apud Hostiensem in Summa tit. de usu Pallii: Lucensi, in Tuscia, Bambergensi in Germania, Quinquecclesiensi in Hungaria, in c. Cum in iuv. Extra de Praesumpt. Catanensi in Sicilia Episcopo Pallium indulserat Alexander III. sed Lucius III. abstulit, apud Rocchum Pirrum; ut et Richardo Syracusano, idem Alexander, apud eundem Pirrum, sed Clemens III. ademit. Sed eiusmodi indultam Episcopis praerogativam aegre passos esse Archiepiscopos, discimus ex Flodoardo l. 4. c. 4. extremo, aliisque. At Pallium deferunt omnes Episcopi, apud Graecos, teste Luithprandô in Legat. etc. Plura de Pallio, eius forma, usu et signiticatione, apud Nicol. Bralionum in Pallio Archiep. aliosque laudatos Car. du fresne Glossar. Eiusdem meminit Iacobus Cardin. de Coron. Bonifacii VIII. l. 2.
Pallia tunc humeris crucibus candentin nigris
Imposuit Levita rubens, quibus aurea puros
Sapphiros defixit acu etc.
Vide quoque Macros Fratres in Hierolex. et supra in voce Lorum Consulare.
III.
PALLIUM
quoque velum Monialium dictum, in Vita Aldegundis Abbatissae Melbodiensis c. 4. Unde Virgines palliatae, pro velatis, in Collectione Canonum Hibernic. l. 43. c. 10. Etiam velum, quod in Communione Romana inter Missae folennia supra caput nubentium expanditur, conceptas quasdam orationes Sacerdote interea recitante, Pallium dici, monet Durandus Ration. l. 1. c. 9. num. 9. quod alias Velamen nuptiale, de quo suô locô. Candidiillud purpureique coloris Vittam, vocat modo dictus Durandus. Sed et Pallium idem nonnumquam cum aulaeo vel palla est, de qua supra. Interdum ipsam Pallii materiam, pannum ipsum, hôc nomine venire, deprehendimus. Unde in Eccles. Roman. id panno nigro mansit, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur: ut et umbraculo quatuor hastis sustenari solito, sub quo vel Eucharistia deferri consuevit, vel, quod Regibus Principibusque viris, in sollennibus ceremoniis ac urbium ingressibus, praetenditur, quam quidem umbellam nonnullos perperam Poile, pro Paille, appellare notat Cardu Fresne: additque, ab eadem voce Gallica, deductum esse Palare et Paller, pro, aedium parietes palliis exornare, Gall. Tapisser; atque hinc vocem Palle, in armorum seu insignium descriptionibus, originem ducere: cum certum sit, ita in iis Pallia bicoloria designuari, non vero palos seu paxillos; ut hactenus creditum Viris Heraldicae Artis peritis. Sic insignia Regum Aragonensium pallata sunt ex auto et rubeo, seu palliis aureis et coccinei coloris distincta. Sed et Itali Paglio vocant, quod Galli Pacille. Hinc enim correre in paglio dicunt, cum equorum vel equitum cursus instituitur, Palliis pretiosioribus in praemium propositis, uti Falceto observatum. Nec omittendus Palliô cooperiendi filios, ante matrimonium natos, ritus, quod Galli vocant, Mettre les enfans sous le drap, qui adhibetur, in natis ex concubina: quam Pater postmodum in legitimam uxorem, coram Sacerdote, accipit. Cuius initium fluxisse ab eo videtur, qui observatur in adoptionibus, in quibus, adoptivos Pallio ac stolâ propriâ adoptantes quodammodo involvebant, ut ab iis quasi prognatos indicarent, de quo pluribus egit idem Car. du Fresne ad Ioinvillam et ad Annam Commenam. Ita in legitimationibus per subsequens matrimonium, liberi, in ipsis Nuptiarum sacris sollennibus, cum Patre et Matre palliô operiuntur, ut ab iis ex legitima coniunctione procreati innuantur. Meminit moris huius Wilhelmus Gemmeticensis Histor. Norm. l. n8. c. 36. Hac itaque de causa Comes Richardus Gunnorem Comitissam more Christianô sibi copulavit, filiique, qui iam ex ea nati erant, interim, dum Sponsalia peragerentur, cum Patre et Matre palliô cooperti sunt. Philippus vero Mouskes in Lothariô, solô Matris palliô opertos Gunnoris filios refert. Item Richardus Grosseteste Lincolniensis Episcopus Ep. 13. ad Walterum de Reseg, Tribunalis Regii Praesidem: Et ut Seniorum relationedidici, consuetudo etiam in hoc Regno antiquitusobtenta et adprobata tales legitimos habuit ac heredes: unde in signum legitimationis nati ante matrimonium consueverunt poni sub pallio super Parentes eorum extento, in matrimonii solemizatione. Eundem ritum in ipsis Comitiis adhibitum, et Parlamentariâ auctoritate, sub Richardo H. legitimos sic factos esse liberos Iohannis Gandavensis Ducis Lancastriae, e Catharina, uxore eius tertia, ante matrimonium susceptos, narrat Ioh. Seldenus Dissertat. ad El.
Paucis etiam, hic notandum, Pallia quoque dictas Francis eas vestium liberationes, quae fiebant Officialibus Regiis convivis seu Commensalibus. Nam aliis Pallia, aliis Robae dabantur, statis anni tempestatibus, uti observatum Car. du Fresne ad Ioinvillam Dissertat. 5. vulgo Droit de manteau. Vide de voce Pallium plura, apud Eundem Glossar. ut et insuper aliquid hic infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Pallium — • A circular band about two inches wide, worn about the neck, and having two hanging pendants Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Pallium     Pallium      …   Catholic encyclopedia

  • Pallium — (Christianisme)  Cet article concerne le vêtement liturgique. Pour le vêtement de l Antiquité grecque, voir Pallium (Antiquité). Pour la forme primitive du cortex cérébral, voir Pallium (anatomie). Le pallium est un ornement liturgique… …   Wikipédia en Français

  • pallium — [ paljɔm ] n. m. • 1190; mot lat. « manteau » 1 ♦ Liturg. Ornement sacerdotal en laine blanche brodée de croix noires, que le pape, les primats et les archevêques portent autour du cou. 2 ♦ (1832) Antiq. rom. Manteau d origine grecque. 3 ♦ (1894) …   Encyclopédie Universelle

  • Pallĭum — (lat.), bei den Römern ein weites, mantelähnliches Oberkleid, gewöhnlich von weißer Farbe, wie es die Griechen trugen; dann überhaupt soviel wie Decke, Hülle, Mantel, insbes. Krönungsmantel. Pallium. Im katholischen Kultus heißt P. insbes. ein… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pallium — Pal li*um, n.; pl. L. {Pallia}, E. {Palliums}. [L. See {Pall} the garment.] 1. (Anc. Costume) A large, square, woolen cloak which enveloped the whole person, worn by the Greeks and by certain Romans. It is the Roman name of a Greek garment. [1913 …   The Collaborative International Dictionary of English

  • pallium — PALLIUM. s. m. Mot latin qui est passé en françois. Une bande de laine blanche qui est semée de croix noires, & que les Archevesques portent en de certaines ceremonies par dessus les habits Pontificaux. Le Pape envoye le Pallium aux Archevesques …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Pallĭum — Pallĭum, 1) (röm. Ant.), weites wollenes, gewöhnlich weißes Oberkleid für Männer, bes. wie es die Griechen trugen, welche daher in Rom Palliati, im Gegensatz von Togati (Römer), genannt wurden; daher hieß in Rom auch eine Komödie Palliata, wenn… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pallium — Pallĭum, bei den alten Römern ein weiter Überwurf für Männer nach griech. Art; in der kath. Kirche der weißwollene Kragen der Erzbischöfe, vom Papst gegen Zahlung einer Taxe (Palliengelder) verliehen und Vorbedingung zur Ausübung der erzbischöfl …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pallium — Pallium, Mantel, Oberkleid, bei den Griechen und Römern gebräuchlich. Jetzt versteht man darunter jenen weißen wollnen mit 2 rothen Kreuzen gestickten Kragen, welchen die Bischöfe über ihrem geistlichen Ornat tragen und der ihnen vom Papst bei… …   Damen Conversations Lexikon

  • Pallium — Pallium, lat., Mantel; erzbischöfliches p., besondere Auszeichnung der Erzbischöfe, eine weißwollene mit Kreuzen durchwirkte Binde, welche ringförmig die Schultern umgibt, und von welcher 2 Bänder, vorn und hinten, herabhängen; von den 4… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Pallium — Pallium, 1) als Mantel der Weichtiere Gewebe, das den Eingeweidesack dorsal umgibt; 2) dorsale Bereiche der Hemisphären des Wirbeltiergehirns. Die oberflächennahen Schichten des P. sind bei Vögeln als ⇒ Cortex entwickelt, schon stärker bei… …   Deutsch wörterbuch der biologie

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”